Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. per te iunguntur, per te solvuntur amantes:
  2. tu vitium ex animo dilue, Bacche, meo.
  3. te quoque enim non esse rudem testatur in astris
  4. lyncibus ad caelum vecta Ariadna tuis.
  5. hoc mihi, quod veteres custodit in ossibus ignes,
  6. funera sanabunt aut tua vina malum.
  7. semper enim vacuos nox sobria torquet amantes;
  8. spesque timorque animos versat utroque modo.
  9. quod si, Bacche, tuis per fervida tempora donis
  10. accersitus erit somnus in ossa mea,
  11. ipse seram vites pangamque ex ordine colles,
  12. quos carpant nullae me vigilante ferae.
  13. dum modo purpureo spument mihi dolia musto,
  14. et nova pressantis inquinet uva pedes,
  15. quod superest vitae per te et tua cornua vivam,
  16. virtutisque tuae, Bacche, poeta ferar.
  17. dicam ego maternos Aetnaeo fulmine partus,
  18. Indica Nysaeis arma fugata choris,
  19. vesanumque nova nequiquam in vite Lycurgum,
  20. Pentheos in triplicis funera rapta greges,