Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quid faciam? obductis committam mene tenebris
  2. ut timeam audacis in mea membra manus?
  3. at si distulero haec nostro mandata timore,
  4. nocturno fletus saevior hoste mihi.
  5. peccaram semel, et totum sum pulsus in annum:
  6. in me mansuetas non habet illa manus.
  7. nec tamen est quisquam, sacros qui laedat amantes:
  8. Scironis medias his licet ire vias.
  9. quisquis amator erit, Scythicis licet ambulet oris,
  10. nemo adeo ut feriat barbarus esse volet.
  11. sanguine tam parvo quis enim spargatur amantis
  12. improbus, et cuius sit comes ipsa Venus?
  13. luna ministrat iter, demonstrant astra salebras,
  14. ipse Amor accensas praecutit ante faces,
  15. saeva canum rabies morsus avertit hiantis:
  16. huic generi quovis tempore tuta viast.
  17. quod si certa meos sequerentur funera cursus,
  18. tali mors pretio vel sit emenda mihi.
  19. afferet haec unguenta mihi sertisque sepulcrum
  20. ornabit custos ad mea busta sedens.