Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- quod si certa meos sequerentur funera cursus,
- tali mors pretio vel sit emenda mihi.
- afferet haec unguenta mihi sertisque sepulcrum
- ornabit custos ad mea busta sedens.
- di faciant, mea ne terra locet ossa frequenti
- qua facit assiduo tramite vulgus iter!
- post mortem tumuli sic infamantur amantum.
- me tegat arborea devia terra coma,
- aut humer ignotae cumulis vallatus harenae:
- non iuvat in media nomen habere via.
- Nunc, o Bacche, tuis humiles advolvimur aris:
- da mihi pacato vela secunda, pater.
- tu potes insanae Veneris compescere fastus,
- curarumque tuo fit medicina mero.
- per te iunguntur, per te solvuntur amantes:
- tu vitium ex animo dilue, Bacche, meo.
- te quoque enim non esse rudem testatur in astris
- lyncibus ad caelum vecta Ariadna tuis.
- hoc mihi, quod veteres custodit in ossibus ignes,
- funera sanabunt aut tua vina malum.