Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nec tamen est quisquam, sacros qui laedat amantes:
  2. Scironis medias his licet ire vias.
  3. quisquis amator erit, Scythicis licet ambulet oris,
  4. nemo adeo ut feriat barbarus esse volet.
  5. sanguine tam parvo quis enim spargatur amantis
  6. improbus, et cuius sit comes ipsa Venus?
  7. luna ministrat iter, demonstrant astra salebras,
  8. ipse Amor accensas praecutit ante faces,
  9. saeva canum rabies morsus avertit hiantis:
  10. huic generi quovis tempore tuta viast.