Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. qualis Amazonidum nudatis bellica mammis
  2. Thermodontiacis turba lavatur aquis;
  3. qualis et Eurotae Pollux et Castor harenis,
  4. hic victor pugnis, ille futurus equis,
  5. inter quos Helene nudis capere arma papillis
  6. fertur nec fratres erubuisse deos.
  7. lex igitur Spartana vetat secedere amantes,
  8. et licet in triviis ad latus esse suae,
  9. nec timor aut ullast clausae tutela puellae,
  10. nec gravis austeri poena cavenda viri.
  11. nullo praemisso de rebus tute loquaris
  12. ipse tuis: longae nulla repulsa morae.
  13. nec Tyriae vestes errantia lumina fallunt,
  14. est neque odoratae cura molesta comae.
  15. at nostra ingenti vadit circumdata turba,
  16. nec digitum angustast inseruisse via;
  17. nec quae sit facies nec quae sint verba rogandi
  18. invenias: caecum versat amator iter.
  19. quod si iura fores pugnasque imitata Laconum,
  20. carior hoc esses tu mihi, Roma, bono.