Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- tu quoque ut auratos gereres, Eriphyla, lacertos,
- delapsis nusquamst Amphiarau+s equis.
- proloquar (atque utinam patriae sim verus haruspex!):
- frangitur ipsa suis Roma superba bonis.
- certa loquor, sed nulla fides; neque vilia quondam
- verax Pergameis maenas habenda mali:
- sola Parim Phrygiae fatum componere, sola
- fallacem Troiae serpere dixit equum.
- ille furor patriae fuit utilis, ille parenti:
- expertast veros irrita lingua deos.
- Multa tuae, Sparte, miramur iura palaestrae,
- sed mage virginei tot bona gymnasii,
- quod non infamis exercet corpore ludos
- inter luctantis nuda puella viros,
- cum pila velocis fallit per bracchia iactus,
- increpat et versi clavis adunca trochi,
- pulverulentaque ad extremas stat femina metas,
- et patitur duro vulnera pancratio:
- nunc ligat ad caestum gaudentia bracchia loris,
- missile nunc disci pondus in orbe rotat,