Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. dique deaeque omnes, quibus est tutela per agros,
  2. praebebant vestri verba benigna foci:
  3. 'et leporem, quicumque venis, venaberis, hospes,
  4. et si forte meo tramite quaeris avem:
  5. et me Pana tibi comitem de rupe vocato,
  6. sive petes calamo praemia, sive cane.'
  7. at nunc desertis cessant sacraria lucis:
  8. aurum omnes victa iam pietate colunt.
  9. auro pulsa fides, auro venalia iura,
  10. aurum lex sequitur, mox sine lege pudor.
  11. torrida sacrilegum testantur limina Brennum,
  12. dum petit intonsi Pythia regna dei:
  13. at mox laurigero concussus vertice diras
  14. Gallica Parnasus sparsit in arma nives.
  15. te scelus accepto Thracis Polymestoris auro
  16. nutrit in hospitio non, Polydore, pio.
  17. tu quoque ut auratos gereres, Eriphyla, lacertos,
  18. delapsis nusquamst Amphiarau+s equis.
  19. proloquar (atque utinam patriae sim verus haruspex!):
  20. frangitur ipsa suis Roma superba bonis.