Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- septem urbs alta iugis, toto quae praesidet orbi,
- non humana deicienda manu.
- haec di condiderunt, haec di quoque moenia servant:
- vix timeat salvo Caesare Roma Iovem.
- nunc ubi Scipiadae classes, ubi signa Camilli,
- aut modo Pompeia, Bospore, capta manu?
- Hannibalis spolia et victi monumenta Syphacis,
- et Pyrrhi ad nostros gloria fracta pedes?
- Curtius expletis statuit monumenta lacunis,
- admisso Decius proelia rupit equo,
- Coclitis abscissos testatur semita pontes,
- est cui cognomen corvus habere dedit:
- Leucadius versas acies memorabit Apollo:
- tanti operis bellum sustulit una dies.
- at tu, sive petes portus seu, navita, linques,
- Caesaris in toto sis memor Ionio.
- Postume, plorantem potuisti linquere Gallam,
- miles et Augusti fortia signa sequi?
- tantine ulla fuit spoliati gloria Parthi,
- ne faceres Galla multa rogante tua?