Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- si mulier patienda fuit? cane, Roma, triumphum
- et longum Augusto salva precare diem!
- fugisti tamen in timidi vaga flumina Nili:
- accepere tuae Romula vincla manus.
- bracchia spectasti sacris admorsa colubris,
- et trahere occultum membra soporis iter.
- 'Non hoc, Roma, fui tanto tibi cive verenda!'
- dixit et assiduo lingua sepulta mero.
- septem urbs alta iugis, toto quae praesidet orbi,
- non humana deicienda manu.
- haec di condiderunt, haec di quoque moenia servant:
- vix timeat salvo Caesare Roma Iovem.
- nunc ubi Scipiadae classes, ubi signa Camilli,
- aut modo Pompeia, Bospore, capta manu?
- Hannibalis spolia et victi monumenta Syphacis,
- et Pyrrhi ad nostros gloria fracta pedes?
- Curtius expletis statuit monumenta lacunis,
- admisso Decius proelia rupit equo,
- Coclitis abscissos testatur semita pontes,
- est cui cognomen corvus habere dedit: