Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. si mulier patienda fuit? cane, Roma, triumphum
  2. et longum Augusto salva precare diem!
  3. fugisti tamen in timidi vaga flumina Nili:
  4. accepere tuae Romula vincla manus.
  5. bracchia spectasti sacris admorsa colubris,
  6. et trahere occultum membra soporis iter.
  7. 'Non hoc, Roma, fui tanto tibi cive verenda!'
  8. dixit et assiduo lingua sepulta mero.
  9. septem urbs alta iugis, toto quae praesidet orbi,
  10. non humana deicienda manu.
  11. haec di condiderunt, haec di quoque moenia servant:
  12. vix timeat salvo Caesare Roma Iovem.