Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. ausa Iovi nostro latrantem opponere Anubim,
  2. et Tiberim Nili cogere ferre minas,
  3. Romanamque tubam crepitanti pellere sistro,
  4. baridos et contis rostra Liburna sequi,
  5. foedaque Tarpeio conopia tendere saxo,
  6. iura dare et statuas inter et arma Mari!
  7. quid nunc Tarquinii fractas iuvat esse secures,
  8. nomine quem simili vita superba notat,
  9. si mulier patienda fuit? cane, Roma, triumphum
  10. et longum Augusto salva precare diem!
  11. fugisti tamen in timidi vaga flumina Nili:
  12. accepere tuae Romula vincla manus.
  13. bracchia spectasti sacris admorsa colubris,
  14. et trahere occultum membra soporis iter.
  15. 'Non hoc, Roma, fui tanto tibi cive verenda!'
  16. dixit et assiduo lingua sepulta mero.
  17. septem urbs alta iugis, toto quae praesidet orbi,
  18. non humana deicienda manu.
  19. haec di condiderunt, haec di quoque moenia servant:
  20. vix timeat salvo Caesare Roma Iovem.