Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. noxia Alexandria, dolis aptissima tellus,
  2. et totiens nostro Memphi cruenta malo,
  3. tris ubi Pompeio detraxit harena triumphos—
  4. tollet nulla dies hanc tibi, Roma, notam.
  5. issent Phlegraeo melius tibi funera campo,
  6. vel tua si socero colla daturus eras.
  7. scilicet incesti meretrix regina Canopi,
  8. una Philippeo sanguine adusta nota,
  9. ausa Iovi nostro latrantem opponere Anubim,
  10. et Tiberim Nili cogere ferre minas,
  11. Romanamque tubam crepitanti pellere sistro,
  12. baridos et contis rostra Liburna sequi,
  13. foedaque Tarpeio conopia tendere saxo,
  14. iura dare et statuas inter et arma Mari!
  15. quid nunc Tarquinii fractas iuvat esse secures,
  16. nomine quem simili vita superba notat,
  17. si mulier patienda fuit? cane, Roma, triumphum
  18. et longum Augusto salva precare diem!
  19. fugisti tamen in timidi vaga flumina Nili:
  20. accepere tuae Romula vincla manus.