Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. eripitur nobis iam pridem cara puella:
  2. et tu me lacrimas fundere, amice, vetas?
  3. nullae sunt inimicitiae nisi amoris acerbae:
  4. ipsum me iugula, lenior hostis ero.
  5. possum ego in alterius positam spectare lacerto?
  6. nec mea dicetur, quae modo dicta mea est?
  7. omnia vertuntur: certe vertuntur amores:
  8. vinceris aut vincis, haec in amore rota est.
  9. magni saepe duces, magni cecidere tyranni,
  10. et Thebae steterant altaque Troia fuit.
  11. munera quanta dedi vel qualia carmina feci!
  12. illa tamen numquam ferrea dixit 'Amo.'
  13. ergo iam multos nimium temerarius annos,
  14. improba, qui tulerim teque tuamque domum?
  15. ecquandone tibi liber sum visus? an usque
  16. in nostrum iacies verba superba caput?
  17. sic igitur prima moriere aetate, Properti?
  18. sed morere; interitu gaudeat illa tuo!
  19. exagitet nostros Manis, sectetur et umbras,
  20. insultetque rogis, calcet et ossa mea!