Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- gloria ad hibernos lata Borysthenidas.
- tu mihi sola places: placeam tibi, Cynthia, s:
- hic erit et patrio nomine pluris amor.
- eripitur nobis iam pridem cara puella:
- et tu me lacrimas fundere, amice, vetas?
- nullae sunt inimicitiae nisi amoris acerbae:
- ipsum me iugula, lenior hostis ero.
- possum ego in alterius positam spectare lacerto?
- nec mea dicetur, quae modo dicta mea est?
- omnia vertuntur: certe vertuntur amores:
- vinceris aut vincis, haec in amore rota est.
- magni saepe duces, magni cecidere tyranni,
- et Thebae steterant altaque Troia fuit.
- munera quanta dedi vel qualia carmina feci!
- illa tamen numquam ferrea dixit 'Amo.'
- ergo iam multos nimium temerarius annos,
- improba, qui tulerim teque tuamque domum?
- ecquandone tibi liber sum visus? an usque
- in nostrum iacies verba superba caput?
- sic igitur prima moriere aetate, Properti?