Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nec quae deletas potuit cormponere Thebas,
  2. Phryne tam multis facta beata viris.
  3. quin etiam falsos fingis tibi saepe propinquos,
  4. oscula nec desunt qui tibi iure ferant.
  5. me iuvenum pictae facies, me nomina laedunt,
  6. me tener in cunis et sine voce puer;
  7. me laedet, si multa tibi dabit oscula mater,
  8. me soror et cum quae dormit amica simul:
  9. omnia me laedent: timidus sum (ignosce timori)
  10. et miser in tunica suspicor esse virum.
  11. his olim, ut fama est, vitiis ad proelia ventum est,
  12. his Troiana vides funera principiis;
  13. aspera Centauros eadem dementia iussit
  14. frangere in adversum pocula Pirithoum.