Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. non istis olim variabant tecta figuris:
  2. tum paries nullo crimine pictus erat.
  3. sed non immerito! velavit aranea fanum
  4. et mala desertos occupat herba deos.
  5. quos igitur tibi custodes, quae limina ponam,
  6. quae numquam supra pes inimicus eat?
  7. nam nihil invitae tristis custodia prodest:
  8. quam peccare pudet, Cynthia, tuta sat est.
  9. nos uxor numquam, numquam seducet amica:
  10. semper amica mihi, semper et uxor eris.
  1. gavisa est certe sublatam Cynthia legem,
  2. qua quondam edicta flemus uterque diu,
  3. ni nos divideret: quamvis diducere amantis
  4. non queat invitos Iuppiter ipse duos.