Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. turba Menandreae fuerat nec Thaidos olim
  2. tanta, in qua populus lusit Erichthonius;
  3. nec quae deletas potuit cormponere Thebas,
  4. Phryne tam multis facta beata viris.
  5. quin etiam falsos fingis tibi saepe propinquos,
  6. oscula nec desunt qui tibi iure ferant.
  7. me iuvenum pictae facies, me nomina laedunt,
  8. me tener in cunis et sine voce puer;
  9. me laedet, si multa tibi dabit oscula mater,
  10. me soror et cum quae dormit amica simul:
  11. omnia me laedent: timidus sum (ignosce timori)
  12. et miser in tunica suspicor esse virum.
  13. his olim, ut fama est, vitiis ad proelia ventum est,
  14. his Troiana vides funera principiis;
  15. aspera Centauros eadem dementia iussit
  16. frangere in adversum pocula Pirithoum.
  17. cur exempla petam Graium? tu criminis auctor
  18. nutritus duro, Romule, lacte lupae:
  19. tu rapere intactas docuisti impune Sabinas:
  20. per te nunc Romae quidlibet audet Amor.