Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nutritus duro, Romule, lacte lupae:
  2. tu rapere intactas docuisti impune Sabinas:
  3. per te nunc Romae quidlibet audet Amor.
  4. felix Admeti coniunx et lectus Vlixis,
  5. et quaecumque viri femina limen amat!
  6. templa Pudicitiae quid opus statuisse puellis,
  7. si cuivis nuptae quidlibet esse licet?
  8. quae manus obscenas depinxit prima tabellas
  9. et posuit casta turpia visa domo,
  10. illa puellarum ingenuos eorrupit ocellos
  11. nequitiaeque suae noluit esse rudis.
  12. a gemat, in terris, ista qui protulit arte
  13. turpia sub tacita condita laetitia!
  14. non istis olim variabant tecta figuris:
  15. tum paries nullo crimine pictus erat.
  16. sed non immerito! velavit aranea fanum
  17. et mala desertos occupat herba deos.
  18. quos igitur tibi custodes, quae limina ponam,
  19. quae numquam supra pes inimicus eat?
  20. nam nihil invitae tristis custodia prodest: