Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nec tibi periuro scindam de corpore vestis,
  2. nec mea praeclusas fregerit ira fores,
  3. nec tibi conexos iratus carpere crinis,
  4. nec duris ausim laedere pollicibus:
  5. rusticus haec aliquis tam turpia proelia quaerat,
  6. cuius non hederae circuiere caput.
  7. scribam igitur, quod non umquam tua deleat aetas,
  8. 'Cynthia, forma potens; Cynthia, verba levis.'
  9. crede mihi, quamvis contemnas murmura famae,
  10. hic tibi pallori, Cynthia, versus erit.
  1. non ita complebant Ephyraeae Laidos aedis,
  2. ad cuius iacuit Graecia toea fores;
  3. turba Menandreae fuerat nec Thaidos olim
  4. tanta, in qua populus lusit Erichthonius;
  5. nec quae deletas potuit cormponere Thebas,
  6. Phryne tam multis facta beata viris.
  7. quin etiam falsos fingis tibi saepe propinquos,
  8. oscula nec desunt qui tibi iure ferant.
  9. me iuvenum pictae facies, me nomina laedunt,
  10. me tener in cunis et sine voce puer;