Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. una tamen causa est, qua crimina tanta remitto,
  2. errabant multo quod tua verba mero.
  3. sed numquam vitae fallet me ruga severae:
  4. omnes iam norunt quam sit amare bonum.
  1. LYNCEVS ipse meus seros insanit amores!
  2. m te nostros laetor adire deos.
  3. quid tua Socraticis tibi nunc sapientia libris
  4. proderit aut rerum dicere posse vias?
  5. aut quid Erechthei tibi prosunt carmina lecta?
  6. nil iuvat in magno vester amore senex.
  7. tu satius memorem Musis imitere Philitan
  8. et non inflati somnia Callimachi.
  9. nam rursus licet Aetoli referas Acheloi,
  10. fluxerit ut magno fractus amore liquor,
  11. atque etiam ut Phrygio fallax Maeandria campo
  12. errat et ipsa suas decipit unda vias,
  13. qualis et Adrasti fuerit vocalis Arion,
  14. tristis ad Archemori funera victor equus:
  15. non Amphiareae prosint tibi fata quadrigae
  16. aut Capanei magno grata ruina Iovi.