Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. tu mihi vel ferro pectus vel perde veneno:
  2. a domina tantum te modo tolle mea.
  3. te socium vitae, te corporis esse licebit,
  4. te dominum admitto rebus, amice, meis:
  5. lecto te m, lecto te deprecor uno:
  6. rivalem possum non ego ferre Iovem.
  7. ipse meas s quod nil est, aemulor umbras,
  8. stultus, quod stulto saepe timore tremo.
  9. una tamen causa est, qua crimina tanta remitto,
  10. errabant multo quod tua verba mero.
  11. sed numquam vitae fallet me ruga severae:
  12. omnes iam norunt quam sit amare bonum.
  1. LYNCEVS ipse meus seros insanit amores!
  2. m te nostros laetor adire deos.
  3. quid tua Socraticis tibi nunc sapientia libris
  4. proderit aut rerum dicere posse vias?
  5. aut quid Erechthei tibi prosunt carmina lecta?
  6. nil iuvat in magno vester amore senex.
  7. tu satius memorem Musis imitere Philitan
  8. et non inflati somnia Callimachi.