Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- nec minus aerato Danae circumdata muro
- non potuit magno casta negare Iovi.
- quod si tu Graias es tuque imitata Latinas,
- semper vive meo libera iudicio!
- TRISTIA iam redeunt iterum sollemnia nobis:
- Cynthia iam noctes est operata decem.
- atque utinam pereant, Nilo quae sacra tepente
- misit matronis Inachis Ausoniis!
- quae dea tam cupidos totiens divisit amantis,
- quaecumque illa fuit, semper amara fuit.
- tu certe Iovis occultis in amoribus, Io,
- sensisti multas quid sit inire vias,
- cum te iussit habere puellam cornua Iuno
- et pecoris duro perdere verba sono.
- a quotiens quernis laesisti frondibus ora,
- mandisti et stabulis arbuta pasta tuis!
- an, quoniam agrestem detraxit ab ore figuram
- Iuppiter, idcirco facta superba dea es?
- an tibi non satis est fuscis Aegyptus alumnis?
- cur tibi tam longa Roma petita via?