Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. ipsa Venus fertur corrupta libidine Martis,
  2. nec minus in caelo semper honesta fuit.
  3. quamvis Ida Parim pastorem dicat amasse
  4. atque inter pecudes accubuisse deam,
  5. hoc et Hamadryadum spectavit turba sororum
  6. Silenique senes et pater ipse chori;
  7. cum quibus Idaeo legisti poma sub antro,
  8. supposita excipiens, Nai, caduca manu.
  9. an quisquam in tanto stuprorum examine quaerit
  10. 'Cur haec tam dives? quis dedit? unde dedit?'
  11. o nimium nostro felicem tempore Romam,
  12. si contra mores una puella facit!
  13. haec eadem ante illam iam impune et Lesbia fecit:
  14. quae sequitur, certe est invidiosa minus.
  15. qui quaerit Tatios veteres durosque Sabinos,
  16. hic posuit nostra nuper in urbe pedem.