Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- Tyndaris externo patriam mutavit amore,
- et sine decreto viva reducta domum est.
- ipsa Venus fertur corrupta libidine Martis,
- nec minus in caelo semper honesta fuit.
- quamvis Ida Parim pastorem dicat amasse
- atque inter pecudes accubuisse deam,
- hoc et Hamadryadum spectavit turba sororum
- Silenique senes et pater ipse chori;
- cum quibus Idaeo legisti poma sub antro,
- supposita excipiens, Nai, caduca manu.
- an quisquam in tanto stuprorum examine quaerit
- 'Cur haec tam dives? quis dedit? unde dedit?'
- o nimium nostro felicem tempore Romam,
- si contra mores una puella facit!
- haec eadem ante illam iam impune et Lesbia fecit:
- quae sequitur, certe est invidiosa minus.