Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nuper enim de te nostras me laedit ad auris
  2. rumor, et in tota non bonus urbe fuit.
  3. sed tu non debes inimicae credere linguae:
  4. semper formosis fabula poena fuit.
  5. non tua deprenso damnata est fama veneno:
  6. testis eris puras, Phoebe, videre manus.
  7. sin autem longo nox una aut altera lusu
  8. consumpta est, non me crimina parva movent.
  9. Tyndaris externo patriam mutavit amore,
  10. et sine decreto viva reducta domum est.
  11. ipsa Venus fertur corrupta libidine Martis,
  12. nec minus in caelo semper honesta fuit.
  13. quamvis Ida Parim pastorem dicat amasse
  14. atque inter pecudes accubuisse deam,
  15. hoc et Hamadryadum spectavit turba sororum
  16. Silenique senes et pater ipse chori;
  17. cum quibus Idaeo legisti poma sub antro,
  18. supposita excipiens, Nai, caduca manu.
  19. an quisquam in tanto stuprorum examine quaerit
  20. 'Cur haec tam dives? quis dedit? unde dedit?'