Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- sed de me minus est: famae iactura pudicae
- tanta tibi miserae, quanta meretur, erit.
- nuper enim de te nostras me laedit ad auris
- rumor, et in tota non bonus urbe fuit.
- sed tu non debes inimicae credere linguae:
- semper formosis fabula poena fuit.
- non tua deprenso damnata est fama veneno:
- testis eris puras, Phoebe, videre manus.
- sin autem longo nox una aut altera lusu
- consumpta est, non me crimina parva movent.
- Tyndaris externo patriam mutavit amore,
- et sine decreto viva reducta domum est.
- ipsa Venus fertur corrupta libidine Martis,
- nec minus in caelo semper honesta fuit.
- quamvis Ida Parim pastorem dicat amasse
- atque inter pecudes accubuisse deam,
- hoc et Hamadryadum spectavit turba sororum
- Silenique senes et pater ipse chori;
- cum quibus Idaeo legisti poma sub antro,
- supposita excipiens, Nai, caduca manu.