Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. hic locus est in quo, tibia docta, sones,
  2. quae non iure vado Maeandri iacta natasti,
  3. turpia cum faceret Palladis ora tumor.
  4. non tamen immerito! Phrygias nunc ire per undas
  5. et petere Hyrcani litora nota maris,
  6. spargere et alterna communis caede Penatis
  7. et ferre ad patrios praemia dira Lares!
  8. una contentum pudeat me vivere amica?
  9. hoc si crimen erit, crimen Amoris erit:
  10. mi nemo obiciat. libeat tibi, Cynthia, mecum
  11. rorida muscosis antra tenere iugis.
  12. illic aspicies scopulis haerere Sorores
  13. et canere antiqui dulcia furta Iovis,
  14. ut Semela est combustus, ut est deperditus Io,
  15. denique ut ad Troiae tecta volarit avis.
  16. quod si nemo exstat qui vicerit Alitis arma,
  17. communis culpae cur reus unus agor?