Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- tum capiti sacros patiar pendere corymbos:
- nam sine te nostrum non valet ingenium.
- QVAERIS, cur veniam tibi tardior? aurea Phoebi
- porticus a magno Caesare aperta fuit.
- tantam erat in speciem Poenis digesta columnis,
- inter quas Danai femina turba senis.
- hic equidem Phoebo visus mihi pulchrior ipso
- marmoreus tacita carmen hiare lyra;
- atque aram circum steterant armenta Myronis,
- quattuor artificis, vivida signa, boves.
- tum medium claro surgebat marmore templum,
- et patria Phoebo carius Ortygia:
- in quo Solis erat supra fastigia currus;
- et valvae, Libyci nobile dentis opus,
- altera deiectos Parnasi vertice Gallos,
- altera maerebat funera Tantalidos.
- deinde inter matrem deus ipse interque sororem
- Pythius in longa carmina veste sonat.
- QUI videt, is peccat: qui te non viderit ergo,
- non cupiet: facti lumina crimen habent.