Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- excubat ille acer custos et tollere numquam
- te patietur humo lumina capta semel.
- et iam si pecces, deus exorabilis ille est
- si modo praesentis viderit esse preces.
- ISTA senes licet accusent convivia duri:
- nos modo propositum, vita, teramus iter
- illorum antiquis onerantur legibus aures:
- hic locus est in quo, tibia docta, sones,
- quae non iure vado Maeandri iacta natasti,
- turpia cum faceret Palladis ora tumor.
- non tamen immerito! Phrygias nunc ire per undas
- et petere Hyrcani litora nota maris,
- spargere et alterna communis caede Penatis
- et ferre ad patrios praemia dira Lares!
- una contentum pudeat me vivere amica?
- hoc si crimen erit, crimen Amoris erit: