Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. QVO fugis a demens? nulla est fuga: tu licet usque
  2. ad Tanain fugias, usque sequetur Amor.
  3. non si Pegaseo vecteris in aere dorso,
  4. nec tibi si Persei moverit ala pedes;
  5. vel si te sectae rapiant talaribus aurae,
  6. nil tibi Mercurii proderit alta via
  7. instat semper Amor supra caput, instat amanti,
  8. et gravis ipse super libera colla sedet.
  9. excubat ille acer custos et tollere numquam
  10. te patietur humo lumina capta semel.
  11. et iam si pecces, deus exorabilis ille est
  12. si modo praesentis viderit esse preces.
  1. ISTA senes licet accusent convivia duri:
  2. nos modo propositum, vita, teramus iter
  3. illorum antiquis onerantur legibus aures:
  4. hic locus est in quo, tibia docta, sones,
  5. quae non iure vado Maeandri iacta natasti,
  6. turpia cum faceret Palladis ora tumor.
  7. non tamen immerito! Phrygias nunc ire per undas
  8. et petere Hyrcani litora nota maris,