Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nec me tam facies, quamvis sit candida, cepit
  2. (lilia non domina sint magis alba mea;
  3. ut Maeotica nix minio si certet Hibero,
  4. utque rosae puro lacte natant folia),
  5. nec de more comae per levia colla fluentes,
  6. non oculi, geminae, sidera nostra, faces,
  7. nec si qua Arabio lucet bombyce puella
  8. (non sum de nihilo blandus amator ego):
  9. quantum quod posito formose saltat Iaccho,
  10. egit ut euhantis dux Ariadna choros,
  11. et quantum, Aeolio cum temptat carmina plectro,
  12. par Aganippeae ludere docta lyrae;
  13. et sua cum antiquae committit scripta Corinnae,
  14. carmina quae quivis non putat aequa suis.
  15. num tibi nascenti primis, mea vita, diebus
  16. candidus argutum sternuit omen Amor?
  17. haec tibi contulerunt caelestia munera divi,
  18. haec tibi ne matrerm forte dedisse putes.
  19. non non humani partus sunt talia dona:
  20. ista decem menses non peperere bona.