Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. et sua cum antiquae committit scripta Corinnae,
  2. carmina quae quivis non putat aequa suis.
  3. num tibi nascenti primis, mea vita, diebus
  4. candidus argutum sternuit omen Amor?
  5. haec tibi contulerunt caelestia munera divi,
  6. haec tibi ne matrerm forte dedisse putes.
  7. non non humani partus sunt talia dona:
  8. ista decem menses non peperere bona.
  9. gloria Romanis una es tu nata puellis:
  10. Romana accumbes prima puella Iovi,
  11. nec semper nobiscum humana cubilia vises;
  12. post Helenam haec terris forma secunda redit.
  13. hac ego nunc mirer si flagret nostra iuventus?
  14. pulchrius hac fuerat, Troia, perire tibi.
  15. olim mirabar, quod tanti ad Pergama belli
  16. Europae atque Asiae causa puella fuit:
  17. nunc, Pari, tu sapiens et tu, Menelae, fuisti,
  18. tu quia poscebas, tu quia lentus eras.
  19. digna quidem facies, pro qua vel obiret Achilles;
  20. vel Priamo belli causa probanda fuit.