Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nec si qua Arabio lucet bombyce puella
  2. (non sum de nihilo blandus amator ego):
  3. quantum quod posito formose saltat Iaccho,
  4. egit ut euhantis dux Ariadna choros,
  5. et quantum, Aeolio cum temptat carmina plectro,
  6. par Aganippeae ludere docta lyrae;
  7. et sua cum antiquae committit scripta Corinnae,
  8. carmina quae quivis non putat aequa suis.
  9. num tibi nascenti primis, mea vita, diebus
  10. candidus argutum sternuit omen Amor?
  11. haec tibi contulerunt caelestia munera divi,
  12. haec tibi ne matrerm forte dedisse putes.
  13. non non humani partus sunt talia dona:
  14. ista decem menses non peperere bona.
  15. gloria Romanis una es tu nata puellis:
  16. Romana accumbes prima puella Iovi,
  17. nec semper nobiscum humana cubilia vises;
  18. post Helenam haec terris forma secunda redit.
  19. hac ego nunc mirer si flagret nostra iuventus?
  20. pulchrius hac fuerat, Troia, perire tibi.