Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- obvia nescio quot pueri mihi turba minuta
- venerat (hos vetuit me numerare timor);
- quorum alii faculas, alii retinere sagittas,
- pars etiam visa est vincla parare mihi.
- sed nudi fuerant. quorum lascivior unus,
- 'Arripite hunc,' inquit, 'iam bene nostis eum
- hic erat, hunc mulier nobis irata locavit.'
- dixit, et in collo iam mihi nodus erat.
- ---hic alter iubet in medium propellere, at alter,
- 'Intereat, qui nos non putat esse deos!
- haec te non meritum totas exspectat in horas:
- at tu nescio quas quaeris, inepte, fores.
- quae cum Sidoniae nocturna ligamina mitrae
- solverit atque oculos moverit illa gravis,
- afflabunt tibi non Arabum de gramine odores,
- sed quos ipse suis fecit Amor manibus.