Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. parcite iam, fratres, iam certos spondet amores;
  2. et iam ad mandatam venimus ecce domum.'
  3. atque ita me iniecto dixerunt rursus amictu:
  4. 'I nunc et noctes disce manere domi.'
  1. MANE erat, et volui, si sola quiesceret illa,
  2. visere: at in lecto Cynthia sola fuit.
  3. obstipui: non illa mihi formosior umquam
  4. visa, neque ostrina cum fuit in tunica,
  5. ibat et hinc castae narratum somnia Vestae,
  6. neu sibi neve mihi quae nocitura forent:
  7. talis visa mihi somno dimissa recenti.
  8. heu quantum per se candida forma valet!