Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. HESTERNA, mea lux, cum potus nocte vagarer,
  2. nec me servorum duceret ulla manus,
  3. obvia nescio quot pueri mihi turba minuta
  4. venerat (hos vetuit me numerare timor);
  5. quorum alii faculas, alii retinere sagittas,
  6. pars etiam visa est vincla parare mihi.
  7. sed nudi fuerant. quorum lascivior unus,
  8. 'Arripite hunc,' inquit, 'iam bene nostis eum
  9. hic erat, hunc mulier nobis irata locavit.'
  10. dixit, et in collo iam mihi nodus erat.
  11. ---hic alter iubet in medium propellere, at alter,
  12. 'Intereat, qui nos non putat esse deos!
  13. haec te non meritum totas exspectat in horas:
  14. at tu nescio quas quaeris, inepte, fores.
  15. quae cum Sidoniae nocturna ligamina mitrae
  16. solverit atque oculos moverit illa gravis,
  17. afflabunt tibi non Arabum de gramine odores,
  18. sed quos ipse suis fecit Amor manibus.
  19. parcite iam, fratres, iam certos spondet amores;
  20. et iam ad mandatam venimus ecce domum.'