Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. HAEC tua, Persephone, maneat clementia, nec tu,
  2. Persephonae coniunx, saevior esse velis.
  3. sunt apud infernos tot milia formosarum:
  4. pulchra sit in superis, si licet, una locis!
  5. vobiscum est Iope, vobiscum candida Tyro,
  6. vobiscum Europe nec proba Pasiphae,
  7. et quot Troia tulit vetus et quot Achaia formas,
  8. et Thebae et Priami diruta regna senis:
  9. et quaecumque erat in numero Romana puella,
  10. occidit: has omnis ignis avarus habet.
  11. nec forma aeternum aut cuiquam est fortuna perennis:
  12. longius aut propius mors sua quemque manet.
  13. tu quoniam es, mea lux, magno dimissa periclo,
  14. munera Dianae debita redde choros,
  15. redde etiam excubias divae nunc, ante iuvencae;
  16. votivas noctes, ei mihi solve decem!