Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. purus et Orion, purus et Haedus erit.
  2. quod mihi si ponenda tuo sit corpore vita,
  3. exitus hic nobis non inhonestus erit.
  1. AT VOS incertam, mortales, funeris horam
  2. quaeritis, et qua sit mors aditura via;
  3. quaeritis et caelo Phoenicum inventa sereno,
  4. quae sit stella homini commoda quaeque mala!
  5. seu pedibus Parthos sequimur seu classe Britannos,
  6. et maris et terrae caeca pericla viae;
  7. rursus et obiectum flemus caput esse tumultu
  8. cum Mavors dubias miscet utrimque manus;
  9. ---
  10. praeterea domibus flammam domibusque ruinas,
  11. neu subeant labris pocula nigra tuis.
  12. s amans novit, quando periturus et a qua
  13. morte, neque hic Boreae flabra neque arma timet.
  14. iam licet et Stygia sedeat sub harundine remex,
  15. cernat et infernae tristia vela ratis:
  16. si modo clamantis revocaverit aura puellae,
  17. concessum nulla lege redibit iter.