Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- hic deus et terras et maria alta domat
- crede mihi, nobis mitescet Scylla, nec umquam
- alternante vacans vasta Charybdis aqua;
- ipsaque sidera erunt nullis obscura tenebris,
- purus et Orion, purus et Haedus erit.
- quod mihi si ponenda tuo sit corpore vita,
- exitus hic nobis non inhonestus erit.
- AT VOS incertam, mortales, funeris horam
- quaeritis, et qua sit mors aditura via;
- quaeritis et caelo Phoenicum inventa sereno,
- quae sit stella homini commoda quaeque mala!
- seu pedibus Parthos sequimur seu classe Britannos,
- et maris et terrae caeca pericla viae;
- rursus et obiectum flemus caput esse tumultu
- cum Mavors dubias miscet utrimque manus;
- ---
- praeterea domibus flammam domibusque ruinas,
- neu subeant labris pocula nigra tuis.
- s amans novit, quando periturus et a qua
- morte, neque hic Boreae flabra neque arma timet.