Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. hic deus et terras et maria alta domat
  2. crede mihi, nobis mitescet Scylla, nec umquam
  3. alternante vacans vasta Charybdis aqua;
  4. ipsaque sidera erunt nullis obscura tenebris,
  5. purus et Orion, purus et Haedus erit.
  6. quod mihi si ponenda tuo sit corpore vita,
  7. exitus hic nobis non inhonestus erit.
  1. AT VOS incertam, mortales, funeris horam
  2. quaeritis, et qua sit mors aditura via;
  3. quaeritis et caelo Phoenicum inventa sereno,
  4. quae sit stella homini commoda quaeque mala!
  5. seu pedibus Parthos sequimur seu classe Britannos,
  6. et maris et terrae caeca pericla viae;
  7. rursus et obiectum flemus caput esse tumultu
  8. cum Mavors dubias miscet utrimque manus;
  9. ---
  10. praeterea domibus flammam domibusque ruinas,