Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. miles depositis annosus secubat armis,
  2. grandaevique negant ducere aratra boves,
  3. putris et in vacua requiescit navis harena,
  4. et vetus in templo bellica parma vacat:
  5. at me ab amore tuo deducet nulla senectus,
  6. sive ego Tithonus sive ego Nestor ero.
  7. nonne fuit satius duro servire tyranno
  8. et gemere in tauro, saeve Perille, tuo?
  9. Gorgonis et satius fuit obdurescere vultu,
  10. Caucasias etiam si pateremur avis.
  11. sed tamen obsistam. teritur robigine mucro
  12. ferreus et parvo saepe liquore silex:
  13. at nullo dominae teritur sub crimine amor, qui
  14. restat et immerita sustinet aure minas.
  15. ultro contemptus rogat, et peccasse fatetur
  16. laesus, et invitis ipse redit pedibus.
  17. tu quoque, qui pleno fastus assumis amore,
  18. credule, nulla diu femina pondus habet.
  19. an quisquam in mediis persolvit vota procellis.
  20. cum saepe in portu fracta carina natet?