Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. illaque plebeio vel sit sandycis amictu:
  2. haec atque illa mali vulneris una via est.
  3. cum satis una tuis insomnia portet ocellis,
  4. una sat est cuivis femina multa mala.
  1. VIDI te in somnis fracta, mea vita, carina
  2. Ionio lassas ducere rore manus,
  3. et quaecumque in me fueras mentita fateri,
  4. nec iam umore gravis tollere posse comas,
  5. qualem purpureis agitatam fluctibus Hellen,
  6. aurea quam molli tergore vexit ovis.
  7. quam timui, ne forte tuum mare nomen haberet,
  8. atque tua labens navita fleret aqua!
  9. quae tum ego Neptuno, quae tum cum Castore fratri,
  10. quaeque tibi excepi, iam dea, Leucothoe!
  11. at tu vix primas extollens gurgite palmas
  12. saepe meum nomen iam peritura vocas.
  13. quod si forte tuos vidisset Glaucus ocellos,
  14. esses Ionii facta puella maris,
  15. et tibi ob invidiam Nereides increpitarent,
  16. candida Nesaee, caerula Cymothoe.