Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quamvis te persaepe vocet, semel ire memento:
  2. invidiam quod habet, non solet esse diu.
  3. at si saecla forent antiquis grata puellis,
  4. essem ego quod nunc tu: tempore vincor ego.
  5. non tamen ista meos mutabunt saecula mores:
  6. unus quisque sua noverit ire via.
  7. at, vos qui officia in multos revocatis amores,
  8. quantus sic cruciat lumina vestra dolor!