Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. tu tamen interea, quamvis te diligat illa,
  2. in tacito cohibe gaudia clausa sinu.
  3. namque in armore suo semper sua maxima cuique
  4. nescio quo pacto verba nocere solent.
  5. quamvis te persaepe vocet, semel ire memento:
  6. invidiam quod habet, non solet esse diu.
  7. at si saecla forent antiquis grata puellis,
  8. essem ego quod nunc tu: tempore vincor ego.
  9. non tamen ista meos mutabunt saecula mores:
  10. unus quisque sua noverit ire via.
  11. at, vos qui officia in multos revocatis amores,
  12. quantus sic cruciat lumina vestra dolor!
  13. vidistis pleno teneram candore puellam,
  14. vidistis fuscam, ducit uterque color;
  15. vidistis quandam Argiva prodire figura,
  16. vidistis nostras, utraque forma rapit;
  17. illaque plebeio vel sit sandycis amictu:
  18. haec atque illa mali vulneris una via est.
  19. cum satis una tuis insomnia portet ocellis,
  20. una sat est cuivis femina multa mala.