Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. tu quoque, qui pleno fastus assumis amore,
  2. credule, nulla diu femina pondus habet.
  3. an quisquam in mediis persolvit vota procellis.
  4. cum saepe in portu fracta carina natet?
  5. aut prius infecto deposcit praemia cursu,
  6. septima quam metam triverit arte rota?
  7. mendaces ludunt flatus in amore secundi:
  8. si qua venit sero, magna ruina venit.
  9. tu tamen interea, quamvis te diligat illa,
  10. in tacito cohibe gaudia clausa sinu.
  11. namque in armore suo semper sua maxima cuique
  12. nescio quo pacto verba nocere solent.
  13. quamvis te persaepe vocet, semel ire memento:
  14. invidiam quod habet, non solet esse diu.
  15. at si saecla forent antiquis grata puellis,
  16. essem ego quod nunc tu: tempore vincor ego.
  17. non tamen ista meos mutabunt saecula mores:
  18. unus quisque sua noverit ire via.
  19. at, vos qui officia in multos revocatis amores,
  20. quantus sic cruciat lumina vestra dolor!