Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. non labor Alcidae, non niger ille dies.
  2. tu mea compones et dices 'Ossa, Properti,
  3. haec tua sunt? eheu tu mihi certus eras,
  4. certus eras eheu, quamvis nec sanguine avito
  5. nobilis et quamvis non ita dives eras.'
  6. nil ego non patiar, numquam me iniuria mutat:
  7. ferre ego formosam nullum onus esse puto.
  8. credo ego non paucos ista periisse figura,
  9. credo ego sed multos non habuisse fidem.
  10. parvo dilexit spatio Minoida Theseus,
  11. Phyllida Demophoon, hospes uterque malus.
  12. iam tibi Iasonia nota est Medea carina
  13. et modo servato sola relicta viro.
  14. dura est quae multis simulatum fingit amorem,
  15. et se plus uni si qua parare potest.
  16. noli nobilibus, noli conferre beatis:
  17. vix venit, extremo qui legat ossa die.