Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- non labor Alcidae, non niger ille dies.
- tu mea compones et dices 'Ossa, Properti,
- haec tua sunt? eheu tu mihi certus eras,
- certus eras eheu, quamvis nec sanguine avito
- nobilis et quamvis non ita dives eras.'
- nil ego non patiar, numquam me iniuria mutat:
- ferre ego formosam nullum onus esse puto.
- credo ego non paucos ista periisse figura,
- credo ego sed multos non habuisse fidem.
- parvo dilexit spatio Minoida Theseus,
- Phyllida Demophoon, hospes uterque malus.
- iam tibi Iasonia nota est Medea carina
- et modo servato sola relicta viro.
- dura est quae multis simulatum fingit amorem,
- et se plus uni si qua parare potest.
- noli nobilibus, noli conferre beatis: