Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. HOC erat in primis quod me gaudere iubebas?
  2. tam te formosam non pudet esse levem?
  3. una aut altera nox nondum est in amore peracta,
  4. et dicor lecto iam gravis esse tuo.
  5. me modo laudabas et carmina nostra legebas:
  6. ille tuus pennas tam cito vertit amor?
  7. contendat mecum ingenio, contendat et arte,
  8. in primis una discat amare domo:
  9. si libitum tibi erit, Lernaeas pugnet ad hydras
  10. et tibi ab Hesperio mala dracone ferat,
  11. taetra venena libens et naufragus ebibat undas,
  12. et numquam pro te deneget esse miser:
  13. (quos utinam in nobis, vita, experiare labores!)
  14. iam tibi de timidis iste protervus erit,
  15. qui nunc se in tumidum iactando venit honorem:
  16. discidium vobis proximus annus erit.
  17. at me non aetas mutabit tota Sibyllae,
  18. non labor Alcidae, non niger ille dies.
  19. tu mea compones et dices 'Ossa, Properti,
  20. haec tua sunt? eheu tu mihi certus eras,