Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. sic etiam nobis una puella parum est.
  2. altera me cupidis teneat foveatque lacertis,
  3. altera si quando non sinit esse locum;
  4. aut si forte irata meo sit facta ministro,
  5. ut sciat esse aliam, quae velit esse mea!
  6. nam melius duo defendunt retinacula navim,
  7. tutius et geminos anxia mater alit.
  1. aut si es dura, nega: sin es non dura, venito!
  2. quid iuvat haec nullo ponere verba loco?
  3. hic unus dolor est ex omnibus acer amanti,
  4. speranti subito si qua venire negat.
  5. quanta illum toto versant suspiria lecto,
  6. cum recipi, quae non venerit, ipsa vetat?
  7. et rursus puerum quaerendo audita fatigat,
  8. quem, quae scire timet, quaerere fata iubet.
  1. cui fugienda fuit indocti semita vulgi,
  2. ipsa petita lacu nunc mihi dulcis aqua est.
  3. ingenuus quisquam alterius dat munera servo,
  4. ut promissa suae verba ferat dominae?
  5. et quaerit totiens 'Quaenam nunc porticus illam