Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- nec tu supplicibus me sis venerata tabellis:
- ultima talis erit quae mea prima fides.
- hoc mihi perpetuo ius est, quod s amator
- nec cito desisto nec temere incipio.
- A QVANTVM de me Panthi tibi pagina finxit,
- tantum illi Pantho ne sit amica Venus!
- sed tibi iam videor Dodona verior augur.
- uxorem ille tuus pulcher amator habet!
- tot noctes periere: nihil pudet? aspice, cantat
- liber: tu nimium credula, sola iaces.
- et nunc inter eos tu sermo es, te ille superbus
- dicit se invito saepe fuisse domi.
- dispeream, si quicquam aliud quam gloria de te
- quaeritur: has laudes ille maritus habet.
- Colchida sic hospes quondam decepit Iason:
- eiecta est (tenuit namque Creusa) domo.